[32] Corripuit consulares exercitibus praepositos, quod non de
rebus gestis senatui scriberent quodque de tribuendis quibusdam militaribus
donis ad se referrent, quasi non omnium tribuendorum ipsi ius haberent.
Praetorem conlaudauit, quod honore inito consuetudinem antiquam ret[t]ulisset
de maioribus suis pro contione memorandi. Quorundam illustrium exequias usque
ad rogum frequentauit. Parem
moderationem minoribus quoque et personis et rebus exhibuit. Cum Rhodiorum
magistratus, quod litteras publicas sine subscriptione ad se dederant,
euocasset, ne uerbo quidem insectatus ac tantum modo iussos subscribere
remisit. Diogenes grammaticus, disputare sabbatis Rhodi solitus, uenientem eum,
ut se extra ordinem audiret, non admiserat ac per seruolum suum in septimum
diem distulerat; hunc Romae salutandi sui causa pro foribus adstantem nihil
amplius quam ut post septimum annum rediret admonuit. praesidibus onerandas
tributo prouincias suadentibus rescripsit boni pastoris esse tondere pecus, non
deglubere.
|