[48] Publice munificentiam bis omnino exhibuit, pro posito
milies sestertium gratuito in trienni tempus et rursus quibusdam dominis insularum,
quae in monte Caelio deflagrarant, pretio restituto. Quorum alterum magna
difficultate nummaria populo auxilium flagitante coactus est facere, cum per
senatus consultum sanxisset, ut faeneratores duas patrimonii partes in solo
collocarent, debitores totidem aeris alieni statim soluerent, nec res
expediretur; alterum ad mitigandam temporum atrocitatem. Quod tamen beneficium
tanti aestimauit, ut montem Caelium appellatione mutata uocari Augustum
iusserit. Militi post duplicata ex Augusti testamento legata nihil umquam
largitus est, praeterquam singula milia denariorum praetorianis, quod Seiano se
non accommodassent, et quaedam munera Syriacis legionibus, quod solae nullam
Seiani imaginem inter signa coluissent. Atque etiam missiones ueteranorum rarissimas
fecit, ex senio mortem, ex morte compendium captans. Ne prouincias quidem
liberalitate ulla subleuauit, excepta Asia, disiectis terrae motu ciuitatibus.
|