[50] Odium aduersus necessitudines in Druso primum fratre
detexit, prodita eius epistula, qua secum de cogendo ad restituendam libertatem
Augusto agebat, deinde et in reliquis. Iuliae uxori tantum afuit ut relegatae,
quod minimum est, offici aut humanitatis aliquid impertiret, ut ex
constitutione patris uno oppido clausam domo quoque egredi et commercio hominum
frui uetuerit; sed et peculio concesso a patre praebitisque annuis fraudauit,
per speciem publici iuris, quod nihil de his Augustus testamento cauisset.
Matrem Liuiam grauatus uelut partes sibi aequas potentiae uindicantem, et
congressum eius assiduum uitauit et longiores secretioresque sermones, ne
consiliis, quibus tamen interdum et egere et uti solebat, regi uideretur. Tulit
etiam perindigne actum in senatu, ut titulis suis quasi Augusti, ita et
"Liuiae filius" adiceretur. Quare non "parentem patriae"
appellari, non ullum insignem honorem recipere publice passus est; sed et
frequenter admonuit, maioribus nec feminae conuenientibus negotiis abstineret,
praecipue ut animaduertit incendio iuxta aedem Vestae et ipsam interuenisse
populumque et milites, quo enixius opem ferrent, adhortatam, sicut sub marito
solita esset.
|