[51] Dehinc
ad simultatem usque processit hac, ut ferunt, de causa. Instanti saepius, ut
ciuitate donatum in decurias adlegeret, negauit alia se condicione adlecturum,
quam si pateretur ascribi albo extortum id sibi a matre. At illa commota
ueteres quosdam ad se Augusti codicillos de acerbitate et intolerantia morum
eius e sacrario protulit atque recitauit. Hos et custoditos tam diu et exprobratos tam infeste adeo grauiter
tulit, ut quidam putent inter causas secessus hanc ei uel praecipuam fuisse.
Toto quidem triennio, quo uiuente matre afuit, semel omnino eam nec amplius
quam uno die paucissimis uidit horis; ac mox neque aegrae adesse curauit
defunctamque et, dum aduentus sui spem facit, complurium dierum mora corrupto
demum et tabido corpore funeratam prohibuit consecrari, quasi id ipsa
mandasset. Testamentum quoque eius pro irrito habuit omnisque amicitias et
familiaritates, etiam quibus ea funeris sui curam moriens demandauerat, intra
breue tempus afflixit, uno ex iis, equestris ordinis uiro, et in antliam
condemnato.
|