[53] Nurum
Agrippinam post mariti mortem liberius quiddam questam manu apprehendit
Graecoque uersu: "Si non dominaris," inquit, "filiola, iniuriam
te accipere existimas?" Nec ullo mox sermone dignatus est. Quondam
uero inter cenam porrecta a se poma gustare non ausam etiam uocare desiit,
simulans ueneni se crimine accersi; cum praestructum utrumque consulto esset,
ut et ipse temptandi gratia offerret et illa quasi certissimum exitium caueret.
Nouissime calumniatus modo ad statuam Augusti modo ad exercitus confugere
uelle, Pandatariam relegauit conuiciantique oculum per centurionem uerberibus
excussit. rursus mori inedia destinanti per uim ore diducto infulciri cibum
iussit. sed et perseuerantem atque ita absumptam criminosissime insectatus, cum
diem quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputauit etiam,
quod non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit: proque tali clementia
interponi decretum passus est, quo sibi gratiae agerentur et Capitolino Ioui
donum ex auro sacraretur.
|