[59] Multa praeterea specie grauitatis ac morum corrigendorum,
sed et magis naturae optemperans, ita saeue et atrociter factitauit, ut
nonnulli uersiculis quoque et praesentia exprobrarent et futura denuntiarent
mala:
Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam?
dispeream, si te mater amare potest.
Non es eques; quare? non sunt tibi milia centum;
omnia si quaeras, et Rhodus exilium
est.
Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar:
incolumi nam te ferrea semper erunt.
Fastidit uinum, quia iam sitit
iste cruorem:
tam bibit hunc auide, quam bibit
ante merum.
Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam
et Marium, si uis, aspice, sed
reducem,
Nec non Antoni ciuilia bella mouentis
non semel infectas aspice caede
manus,
Et dic: Roma perit! regnauit sanguine multo,
ad regnum quisquis uenit ab exilio.
Quae primo, quasi ab impatientibus remedi[or]um ac non tam ex animi
sententia quam bile et stomacho fingerentur, uolebat accipi dicebatque
identidem: "Oderint, dum probent." Dein uera plane certaque esse ipse
fecit fidem.
|