[62] Auxit intenditque saeuitiam exacerbatus indicio de morte
filii sui Drusi. Quem cum morbo et intemperantia perisse existimaret, ut tandem
ueneno interemptum fraude Liuillae uxoris atque Seiani cognouit, neque
tormentis neque supplicio cuiusquam pepercit, soli huic cognitioni adeo per
totos dies deditus et intentus, ut Rhodiensem hospitem, quem familiaribus
litteris Romam euocarat, aduenisse sibi nuntiatum torqueri sine mora iusserit,
quasi aliquis ex necessariis quaestioni adesset, deinde errore detecto et
occidi, ne uulgaret iniuriam. Carnificinae eius ostenditur locus Capreis, unde
damnatos post longa et exquisita tormenta praecipitari coram se in mare
iubebat, excipiente classiariorum manu et contis atque remis elidente cadauera,
ne cui residui spiritus quicquam inesset. Excogitauerat autem inter genera
cruciatus etiam, ut larga meri potione per fallaciam oneratos, repente ueretris
deligatis, fidicularum simul urinaeque tormento distenderet. Quod nisi eum et
mors praeuenisset et Thrasyllus consulto, ut aiunt, differre quaedam spe
longioris uitae compulisset, plures aliquanto necaturus ac ne reliquis quidem
nepotibus parsurus creditur, cum et Gaium suspectum haberet et Tiberium ut ex
adulterio conceptum aspernaretur. Nec abhorret a uero; namque identidem felicem
Priamum uocabat, quod superstes omnium suorum extitisset.
|