[67] Postremo semet ipse pertaesus, tali epistulae principio
tantum non summam malorum suorum professus est: "Quid scribam uobis, p.
c., aut quo modo scribam, aut quid omnino non scribam hoc tempore, dii me
deaeque peius perdant quam cotidie perire sentio, si scio." Existimant
quidam praescisse haec eum peritia futurorum ac multo ante, quanta se quandoque
acerbitas et infamia maneret, prospexisse; ideoque, ut imperium inierit, et
patris patriae appellationem et ne in acta sua iuraretur obstinatissime
recusasse, ne mox maiore dedecore impar tantis honoribus inueniretur. Quod sane
ex oratione eius, quam de utraque re habuit, colligi potest; uel cum ait:
similem se semper sui futurum nec umquam mutaturum mores suos, quam diu sanae
mentis fuisset; sed exempli causa cauendum esse, ne se senatus in acta
cuiusquam obligaret, quia aliquo casu mutari posset. Et rursus: "Si quando
autem," inquit, "de moribus meis deuotoque uobis animo dubitaueritis,
- quod prius quam eueniat, opto ut me supremus dies huic mutatae uestrae de me
opinioni eripiat - nihil honoris adiciet mihi patria appellatio, uobis autem
exprobrabit aut temeritatem delati mihi eius cognominis aut inconstantiam contrarii
de me iudicii."
|