[68] Corpore fuit amplo atque robusto, statura quae iustam
excederet; latus ab umeris et pectore, ceteris quoque membris usque ad imos
pedes aequalis et congruens; sinistra manu agiliore ac ualidiore, articulis ita
firmis, ut recens et integrum malum digito terebraret, caput pueri uel etiam
adulescentis talitro uulneraret. Colore erat candido, capillo pone occipitium
summissiore ut ceruicem etiam obtegeret, quod gentile in illo uidebatur; facie
honesta, in qua tamen crebri et subiti tumores, cum praegrandibus oculis et
qui, quod mirum esset, noctu etiam et in tenebris uiderent, sed ad breue et cum
primum e somno patuissent; deinde rursum hebescebant. Incedebat ceruice rigida
et obstipa, adducto fere uultu, plerumque tacitus, nullo aut rarissimo etiam
cum proximis sermone eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum
gesticulatione. Quae omnia ingrata atque arrogantiae plena et animaduertit
Augustus in eo et excusare temptauit saepe apud senatum ac populum professus naturae
uitia esse, non animi. Ualitudine prosperrima usus est, tempore quidem
principatus paene toto prope inlaesa, quamuis a tricesimo aetatis anno
arbitratu eam suo rexerit sine adiumento consilioue medicorum.
|