[72] Bis omnino toto secessus tempore Romam redire conatus,
semel triremi usque ad proximos naumachiae hortos subuectus est disposita
statione per ripas Tiberis, quae obuiam prodeuntis submoueret, iterum Appia
usque ad septimum lapidem; sed prospectis modo nec aditis urbis moenibus
rediit, primo incertum qua de causa, postea ostento territus. Erat ei in
oblectamentis serpens draco, quem ex consuetudine manu sua cibaturus cum
consumptum a formicis inuenisset, monitus est ut uim multitudinis caueret.
rediens ergo propere Campaniam Asturae in languorem incidit, quo paulum leuatus
Cerceios pertendit. Ac ne quam
suspicionem infirmitatis daret, castrensibus ludis non tantum interfuit, sed
etiam missum in harenam aprum iaculis desuper petit; statimque latere conuulso
et, ut exaestuarat, afflatus aura in grauiorem recidit morbum. Sustentauit
tamen aliquamdiu, quamuis Misenum usque deuectus nihil ex ordine cotidiano
praetermitteret, ne conuiuia quidem aut ceteras uoluptates partim intemperantia
partim dissimulatione. Nam Chariclen medicum, quod commeatu afuturus e conuiuio
egrediens manum sibi osculandi causa apprehendisset, existimans temptatas ab eo
uenas, remanere ac recumbere hortatus est cenamque protraxit. Nec
abstinuit consuetudine quin tunc quoque instans in medio triclinio astante
lictore singulos ualere dicentis appellaret.
|