[73] Interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne
auditos quidem quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam nominatos
ab indice scripserat, pro contempto se habitum fremens repetere Capreas quoquo
modo destinauit, non temere quicquam nisi ex tuto ausurus. Sed tempestatibus et
ingrauescente ui morbi retentus paulo post obiit in uilla Lucullana octauo et
septuagesimo aetatis anno, tertio et uicesimo imperii, XVII. Kal. Ap. Cn.
Acerronio Proculo C. Pontio Nigr[in]o conss. Sunt qui putent uenenum ei a Gaio
datum lentum atque tabificum; alii, in remissione fortuitae febris cibum
desideranti negatum; nonnulli, puluinum iniectum, cum extractum sibi deficienti
anulum mox resipiscens requisisset. Seneca eum scribit intellecta defectione
exemptum anulum quasi alicui traditurum parumper tenuisse, dein rursus aptasse
digito et compressa sinistra manu iacuisse diu immobilem; subito uocatis
ministris ac nemine respondente consurrexisse nec procul a lectulo
deficientibus uiribus concidisse.
|