[15] Incendebat et ipse studia hominum omni genere
popularitatis. Tiberio cum plurimis lacrimis pro contione laudato funeratoque
amplissime, confestim Pandateriam et Pontias ad transferendos matris fratrisque
cineres festinauit, tempestate turbida, quo magis pietas emineret, adiitque
uenerabundus ac per semet in urnas condidit; nec minore scaena Ostiam praefixo
in biremis puppe uexillo et inde Romam Tiberi subuectos per splendidissimum
quemque equestris ordinis medio ac frequenti die duobus ferculis Mausoleo
intulit, inferiasque is annua religione publice instituit, et eo amplius matri
circenses carpentumque quo in pompa traduceretur. At in memoriam patris
Septembrem mensem Germanicum appellauit. Post haec Antoniae auiae, quidquid
umquam Liuia Augusta honorum cepisset, uno senatus consulto congessit; patruum
Claudium, equitem R. ad id tempus, collegam sibi in consulatu assumpsit;
fratrem Tiberium die uirilis togae adoptauit appellauitque principem
iuuentutis. De sororibus auctor fuit, ut omnibus sacramentis adicerentur:
"neque me liberosque meos cariores habebo quam Gaium habeo et sorores
eius"; item relationibus consulum: "quod bonum felixque sit C.
Caesari sororibusque eius." Pari popularitate damnatos relegatosque
restituit; criminum, si quae residua ex priore tempore manebant, omnium gratiam
fecit; commentarios ad matris fratrumque suorum causas pertinentis, ne cui
postmodum delatori aut testi maneret ullus metus, conuectos in forum, et ante clare
obtestatus deos neque legisse neque attigisse quicquam, concremauit; libellum
de salute sua oblatum non recepit, contendens nihil sibi admissum cur cuiquam
inuisus esset, negauitque se delatoribus aures habere.
|