[19] Nouum
praeterea atque inauditum genus spectaculi excogitauit. Nam Baiarum medium
interuallum [ad] Puteolanas moles, trium milium et sescentorum fere passuum
spatium, ponte coniunxit contractis undique onerariis nauibus et ordine duplici
ad anc[h]oras conlocatis superiectoque terreno ac derecto in Appiae uiae
formam. Per hunc pontem ultro citro commeauit biduo continenti, primo die
phalerato equo insignisque quercea corona et caetra et gladio aureaque
chlamyde, postridie quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equorum,
prae se ferens Dareum puerum ex Parthorum obsidibus, comitante praetorianorum
agmine et in essedis cohorte amicorum. Scio plerosque existimasse talem a Gaio
pontem excogitatum aemulatione Xerxis, qui non sine admiratione aliquanto
angustiorem Hellespontum contabulauerit; alios, ut Germaniam et Britanniam,
quibus imminebat, alicuius inmensi operis fama territaret. Sed auum meum narrantem
puer audiebam, causam operis ab interioribus aulicis proditam, quod Thrasyllus
mathematicus anxio de successore Tiberio et in uerum nepotem proniori
affirmasset non magis Gaium imperaturum quam per Baianum sinum equis
discursurum.
|