[22] Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro
narranda sunt. Compluribus cognominibus adsumptis - nam et "pius" et
"castrorum filius" et "pater exercituum" et "optimus
maximus Caesar" uocabatur - cum audiret forte reges, qui officii causa in
urbem aduenerant, concertantis apud se super cenam de nobilitate generis,
exclamauit: Eis koiranos esto, eis basileus. Nec multum afuit quin
statim diadema sumeret speciemque principatus in regni formam conuerteret.
Uerum admonitus et principum et regum se excessisse fastigium, diuinam ex eo
maiestatem asserere sibi coepit; datoque negotio, ut simulacra numinum
religione et arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur e Graecia,
quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit,
atque aede Castoris et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe
inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat; et quidam eum
Latiarem Iouem consalutarunt. templum etiam numini suo proprium et sacerdotes
et excogitatissimas hostias instituit. In templo simulacrum stabat aureum
iconicum amiciebaturque cotidie ueste, quali ipse uteretur. magisteria
sacerdotii ditissimus quisque et ambitione et licitatione maxima uicibus
comparabant. Hostiae erant phoenicopteri, pauones, tetraones, numidicae,
meleagrides, phasianae, quae generatim per singulos dies immolarentur. Et
noctibus quidem plenam fulgentemque lunam inuitabat assidue in amplexus atque
concubitum, interdiu uero cum Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo
insusurrans ac praebens in uicem aurem, modo clarius nec sine iurgiis. Nam uox
comminantis audita est: H m 'anaeir ' n ego se, donec exoratus, ut
referebat, et in contubernium ultro inuitatus super templum Diui Augusti ponte
transmisso Palatium Capitoliumque coniunxit. mox, quo propior esset, in area
Capitolina nouae domus fundamenta iecit.
|