[23] Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob
ignobilitatem eius uolebat suscensebatque, si qui uel oratione uel carmine
imaginibus eum Caesarum insererent. Praedicabat autem matrem suam ex incesto,
quod Augustus cum Iulia filia admisisset, procreatam; ac non contentus hac
Augusti insectatione Actiacas Si[n]culasque uictorias, ut funestas p. R. et
calamitosas, uetuit sollemnibus feriis celebrari. Liuiam Augustam proauiam
"Vlixem stolatum" identidem appellans, etiam ignobilitatis quadam ad
senatum epistula arguere ausus est quasi materno auo decurione Fundano ortam,
cum publicis monumentis certum sit, Aufidium Lurconem Romae honoribus functum.
Auiae Antoniae secretum petenti denegauit, nisi ut interueniret Macro
praefectus, ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit mortis,
dato tamen, ut quidam putant, et ueneno; nec defunctae ullum honorem habuit
prospexitque e triclinio ardentem rogum. Fratrem Tiberium inopinantem repente
immisso tribuno militum interemit Silanum item socerum ad necem secandasque nouacula
fauces compulit, causatus in utroque, quod hic ingressum se turbatius mare non
esset secutus ac spe occupandi urbem, si quid sibi per tempestates accideret,
remansisset, ille antidotum obol[e]uisset, quasi ad praecauenda uenena sua
sumptum, cum et Silanus inpatientiam nauseae uitasset et molestiam nauigandi,
et Tiberius propter assiduam et ingrauescentem tussim medicamento usus esset.
Nam Claudium patruum non nisi in ludibrium reseruauit.
|