[24] Cum omnibus sororibus suis consuetudinem stupri fecit
plenoque conuiuio singulas infra se uicissim conlocabat uxore supra cubante. Ex
iis Drusillam uitiasse uirginem praetextatus adhuc creditur atque etiam in
concubitu eius quondam deprehensus ab Antonia auia, apud quam simul
educabantur; mox Lucio Cassio Longino consulari conlocatam abduxit et in modum
iustae uxoris propalam habuit; heredem quoque bonorum atque imperii aeger
instituit. Eadem defuncta iustitium indixit, in quo risisse lauisse cenasse cum
parentibus aut coniuge liberisue capital fuit. Ac maeroris impatiens, cum
repente noctu profugisset ab urbe transcucurrissetque Campaniam, Syracusas
petit, rursusque inde propere rediit barba capilloque promisso; nec umquam
postea quantiscumque de rebus, ne pro contione quidem populi aut apud milites, nisi
per numen Drusillae deierauit. reliquas sorores nec cupiditate tanta nec
dignatione dilexit, ut quas saepe exoletis suis prostrauerit; quo facilius eas
in causa Aemili Lepidi condemnauit quasi adulteras et insidiarum aduersus se
conscias ei nec solum chirographa omnium requisita fraude ac stupro diuulgauit,
sed et tres gladios in necem suam praeparatos Marti Vltori addito elogio
consecrauit.
|