[37] Nepotatus sumptibus omnium prodigorum ingenia superauit,
commentus nouum balnearum usum, portentosissima genera ciborum atque cenarum, ut
calidis frigidisque unguentis lauaretur, pretiosissima margarita aceto
liquefacta sorberet, conuiuis ex auro panes et obsonia apponeret, aut frugi
hominem esse oportere dictitans aut Caesarem. Quin et nummos non mediocris
summae e fastigio basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit in plebem.
fabricauit et deceris Liburnicas gemmatis puppibus, uersicoloribus uelis, magna
thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam uitium et
pomiferarum arborum uarietate; quibus discumbens de die inter choros ac
symphonias litora Campaniae peragraret. In extructionibus praetoriorum atque
uillarum omni ratione posthabita nihil tam efficere concupiscebat quam quod
posse effici negaretur. Et iactae itaque moles infesto ac profundo mari et
excisae rupes durissimi silicis et campi montibus aggere aequati et complanata
fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite
lueretur. Ac ne singula enumerem, immensas opes totumque illud Ti. Caesaris
uicies ac septies milies sestertium non toto uertente anno absumpsit.
|