[38] Exhaustus igitur atque egens ad rapinas conuertit animum
uario et exquisitissimo calumniarum et auctionum et uectigalium genere. Negabat
iure ciuitatem Romanam usurpare eos, quorum maiores sibi posterisque eam
impetrassent, nisi si filii essent, neque enim intellegi debere
"posteros" ultra hunc gradum; prolataque Diuorum Iuli et Augusti
diplomata ut uetera et obsoleta deflabat. Arguebat et perperam editos census,
quibus postea quacumque de causa quicquam incrementi accessisset. testamenta
primipilarium, qui ab initio Tiberi principatus neque illum neque se heredem
reliquissent, ut ingrata rescidit; item ceterorum ut irrita et uana, quoscumque
quis diceret herede Caesare mori destinasse. Quo metu iniecto cum iam et ab ignotis inter familiares et a parentibus
inter liberos palam heres nuncuparetur, derisores uocabat, quod post
nuncupationem uiuere perseuerarent, et multis uenenatas matteas misit.
Cognoscebat autem de talibus causis, taxato prius modo summae ad quem
conficiendum consideret, confecto demum excitabatur. Ac ne paululum quidem
morae patiens super quadraginta reos quondam ex diuersis criminibus una
sententia condemnauit gloriatusque est expergefacta e somno Caesonia quantum
egisset, dum ea meridiaret. Auctione proposita reliquias omnium spectaculorum
subiecit ac uenditauit, exquirens per se pretia et usque eo extendens, ut
quidam immenso coacti quaedam emere ac bonis exuti uenas sibi inciderent. Nota
res est,Aponio Saturnino inter subsellia dormitante, monitum a Gaio praeconem
ne praetorium uirum crebro capitis motu nutantem sibi praeteriret, nec licendi
finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies ignoranti
addicerentur.
|