[45] Mox
deficiente belli materia paucos de custodia Germanos traici occulique trans
Rhenum iussit ac sibi post prandium quam tumultuosissime adesse hostem
nuntiari. Quo facto proripuit se cum amicis et parte equitum
praetorianorum in proximam siluam, truncatisque arboribus et in modum
tropaeorum adornatis ad lumina reuersus, eorum quidem qui secuti non essent
timiditatem et ignauiam corripuit, comites autem et participes uictoriae nouo
genere ac nomine coronarum donauit, quas distinctas solis ac lunae siderumque
specie exploratorias appellauit. rursus obsides quosdam abductos e litterario
ludo clamque praemissos, deserto repente conuiuio, cum equitatu insecutus
ueluti profugos ac reprehensos in catenis reduxit; in hoc quoque mimo praeter
modum intemperans. repetita cena renuntiantis coactum agmen sic ut erant
loricatos ad discumbendum adhortatus est. monuit etiam notissimo Vergili uersu
"durarent secundisque se rebus seruarent." Atque inter haec absentem
senatum populumque grauissimo obiurgauit edicto, quod Caesare proeliante et
tantis discriminibus obiecto tempestiua conuiuia, circum et theatra et amoenos
secessus celebrarent.
|