[49] Aditus ergo in itinere a legatis amplissimi ordinis ut
maturaret orantibus, quam maxima uoce: "ueniam," inquit,
"ueniam, et hic mecum," capulum gladii crebro uerberans, quo cinctus
erat. Edixit et reuerti se, sed iis tantum qui optarent, equestri ordini et
populo; nam se neque ciuem neque principem senatui amplius fore. Uetuit etiam
quemquam senatorum sibi occurrere. Atque omisso uel dilato triumpho ouans urbem
natali suo ingressus est; intraque quartum mensem periit, ingentia facinora
ausus et aliquanto maiora moliens, siquidem proposuerat Antium, deinde
Alexandream commigrare interempto prius utriusque ordinis electissimo quoque.
Quod ne cui dubium uideatur, in secretis eius reperti sunt duo libelli diuerso
titulo, alteri "gladius," alteri "pugio" index erat; ambo
nomina et notas continebant morti destinatorum. Inuenta et arca ingens uariorum
uenenorum plena, quibus mox a Claudio demersis infecta maria traduntur non sine
piscium exitio, quos enectos aestus in proxima litora eiecit.
|