[51] Non inmerito mentis ualitudini attribuerim diuersissima
in eodem uitia, summam confidentiam et contra nimium metum. Nam qui deos tanto
opere contemneret, ad minima tonitrua et fulgura coniuere, caput obuoluere, at
uero maiore proripere se e strato sub lectumque condere solebat. Peregrinatione
quidem Siciliensi irrisis multum locorum miraculis repente a Messana noctu
profugit Aetnaei uerticis fumo ac murmure pauefactus. Aduersus barbaros quoque
minacissimus, cum trans Rhenum inter angustias densumque agmen iter essedo
faceret, dicente quodam non mediocrem fore consternationem sicunde hostis
appareat, equum ilico conscendit ac propere [re]uersus ad pontes, ut eos
calonibus et impedimentis stipatos repperit, impatiens morae per manus ac super
capita hominum translatus est. mox etiam audita rebellione Germaniae fugam et
subsidia fugae classes apparabat, uno solacio adquiescens transmarinas certe
sibi superfuturas prouincias, si uictores Alpium iuga, ut Cimbri, uel etiam
urbem, ut Senones quondam, occuparent; unde credo percussoribus eius postea
consilium natum apud tumultuantes milites ementiendi, ipsum sibi manus
intulisse nuntio malae pugnae perterritum.
|