[55] Quorum uero studio teneretur, omnibus ad insaniam fauit.
Mnesterem pantomimum etiam inter spectacula osculabatur, ac si qui saltante eo
uel leuiter obstreperet, detrahi iussum manu sua flagellabat. Equiti R.
tumultuanti per centurionem denuntiauit, abiret sine mora Ostiam perferretque
ad Ptolemaeum regem in Mauretaniam codicillos suos; quorum exemplum erat:
"ei quem istoc misi, neque boni quicquam neque mali feceris."
Thraeces quosdam Germanis corporis custodibus praeposuit. murmillonum armaturas
recidit. Columbo uictori, leuiter tamen saucio, uenenum in plagam addidit, quod
ex eo Columbinum appellauit; sic certe inter alia uenena scriptum ab eo
repertum est. Prasinae factioni ita addictus et deditus, ut cenaret in stabulo
assidue et maneret, agitatori Eutycho comisatione quadam in apophoretis uicies
sestertium contulit. Incitato equo, cuius causa pridie circenses, ne
inquietaretur, uiciniae silentium per milites indicere solebat, praeter equile
marmoreum et praesaepe eburneum praeterque purpurea tegumenta ac monilia e
gemmis domum etiam et familiam et supellectilem dedit, quo lautius nomine eius
inuitati acciperentur; consulatum quoque traditur destinasse.
|