[57] Futurae caedis multa prodigia extiterunt. Olympiae
simulacrum Iouis, quod dissolui transferrique Romam placuerat, tantum cachinnum
repente edidit, ut machinis labefactis opifices diffugerint; superuenitque
ilico quidam Cassius nomine, iussum se somnio affirmans immolare taurum Ioui.
Capitolium Capuae Id. Mart. De caelo tactum est, item Romae cella Palatini
atriensis. Nec defuerunt qui coniectarent altero ostento periculum a custodibus
domino portendi, altero caedem rursus insignem, qualis eodem die facta quondam
fuisset. Consulenti quoque de genitura sua Sulla mathematicus certissimam necem
appropinquare affirmauit. Monuerunt et Fortunae Antiatinae, ut a Cassio
caueret; qua causa ille Cassium Longinum Asiae tum proconsulem occidendum
delegauerat, inmemor Chaeream Cassium nominari. Pridie quam periret, somniauit
consistere se in caelo iuxta solium Iouis impulsumque ab eo dextri pedis
pollice et in terras praecipitatum. Prodigiorum loco habita sunt etiam, quae
forte illo ipso die paulo prius acciderant. Sacrificans respersus est
phoenicopteri sanguine; et pantomimus Mnester tragoediam saltauit, quam olim
Neoptolemus tragoedus ludis, quibus rex Macedonum Philippus occisus est,
egerat; et cum in Laureolo mimo, in quo a[u]ctor proripiens se ruina sanguinem
uomit, plures secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scaena
abundauit. Parabatur et in
noctem spectaculum, quo argumenta inferorum per Aegyptios et Aethiopas
explicarentur.
|