[9] Nec eo setius maiora mox in urbe molitus
est: siquidem ante paucos dies quam aedilitatem iniret, uenit in suspicionem
conspirasse cum Marco Crasso consulari, item Publio Sulla et L. Autronio post
designationem consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni senatum
adorirentur, et trucidatis quos placitum esset, dictaturam Crassus inuaderet,
ipse ab eo magister equitum diceretur constitutaque ad arbitrium re publica
Sullae et Autronio consulatus restitueretur. meminerunt huius coniurationis
Tanusius Geminus in historia, Marcus Bibulus in edictis, C. Curio pater in
orationibus. de hac significare uidetur et Cicero in quadam ad Axium epistula
referens Caesarem in consulatu confirmasse regnum, de quo aedilis cogitarat.
Tanusius adicit Crassum paenitentia uel metu diem caedi destinatum non obisse
et idcirco ne Caesarem quidem signum, quod ab eo dari conuenerat, dedisse;
conuenisse autem Curio ait, ut togam de umero deiceret. idem Curio sed et M.
Actorius Naso auctores sunt conspirasse eum etiam cum Gnaeo Pisone adulescente,
cui ob suspicionem urbanae coniurationis prouincia Hispania ultro extra ordinem
data sit; pactumque ut simul foris ille, ipse Romae ad res nouas consurgerent,
per Ambranos et Transpadanos; destitutum utriusque consilium morte Pisonis.
|