VITA DIVI CLAVDI
[1] Patrem Claudi Caesaris Drusum, olim Decimum mox Neronem
praenomine, Livia, cum Augusto gravida nupsisset, intra mensem tertium peperit,
fuitque suspicio ex vitrico per adulterii consuetudinem procreatum. Statim
certe vulgatus est versus:
Tois eutuchousi kai trimena paidia.
Is Drusus in quaesturae praeturaeque honore dux Raetici, deinde Germanici
belli Oceanum septemtrionalem primus Romanorum ducum navigavit transque Rhenum
fossas navi et immensi operis effecit, quae nunc adhuc Drusinae vocantur.
Hostem etiam freqventer caesum ac penitus in intimas solitudines actum non
prius destitit insequi, quam species barbarae mulieris humana amplior victorem
tendere ultra sermone Latino prohibuisset. Quas ob res ovandi ius et
triumphalia ornamenta percepit; ac post praeturam confestim inito consulatu
atque expeditione repetita supremum diem morbo obiit in aestiuis castris, quae
ex eo Scelerata sunt appellata. Corpus eius per municipiorum coloniarumque
primores suscipientibus obviis scribarum decuriis ad urbem devectum sepultumque
est in campo Martio. Ceterum exercitus honorarium ei tumulum excitavit, circa
quem deinceps stato die quotannis miles decurreret Galliarumque civitates
publice supplicarent. Praeterea senatus inter alia complura marmoreum arcum cum
tropaeis via Appia decrevit et Germanici cognomen ipsi posterisque eius. Fuisse
autem creditur non minus gloriosi quam civilis animi; nam ex hoste super
victorias opima quoque spolia captasse summoque saepius discrimine duces
Germanorum tota acie insectatus; nec dissimulasse umquam pristinum se rei p.
statum, quandoque posset, restituturum. Vnde existimo nonnullos tradere ausos,
suspectum eum Augusto revocatumque ex provincia et quia cunctaretur,
interceptum veneno. Quod equidem magis ne praetermitterem rettuli, quam quia
verum aut veri simile putem, cum Augustus tanto opere et vivum dilexerit, ut
coheredem semper filiis instituerit, sicut quondam in senatu professus est, et
defunctum ita pro contione laudaverit, ut deos precatus sit, similes ei
Caesares suos facerent sibique tam honestum quandoque exitum darent quam illi
dedissent. Nec contentus elogium tumulo eius versibus a se compositis
insculpsisse, etiam vitae memoriam prosa oratione composuit. Ex Antonia minore
complures quidem liberos tulit, verum tres omnino reliquit: Germanicum,
Livillam, Claudium.
|