[4] "Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti, mea Livia,
quid nepoti tuo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus. Consentit autem
uterque nostrum, semel nobis esse statvendum, quod consilium in illo sequamur.
Nam si est artius, ut ita dicam, holocleros, quid est quod dubitemus, quin per
eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius productus sit?
Sin autem elattosthai sentimus eum et beblaphthai kai eis ten tou
somatos kai eis ten tes psyches artioteta, praebenda materia deridendi et
illum et nos non est hominibus ta toiauta skoptein kai mykterizein
eiothosin. Nam semper aestuabimus, si de singulis articulis temporum
deliberabimus, me proupokeimenou hemin posse arbitremur eum gerere
honores necne. In praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis
Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, si est passurus se ab
Silvani filio homine sibi affini admoneri, ne quid faciat quod conspici et
derideri possit. Spectare eum circenses ex pulvinari non placet nobis;
expositus enim in fronte prima spectaculorum conspicietur. In Albanum montem
ire eum non placet nobis aut esse Romae Latinarum diebus. Cur enim non
praeficitur urbi, si potest sequi fratrem suum in montem? Habes nostras, mea
Livia, sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper
inter spem et metum fluctuemur. Licebit autem, si voles, Antoniae quoque
nostrae des hanc partem epistulae huius legendam." Rursus alteris
litteris: "Tiberium adulescentem ego vero, dum to aberis, cotidie invitabo
ad cenam, ne solus cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro. Qui vellem diligentius
et minus meteoros deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et
incessum imitaretur. Misellus atychei
nam en tois spoudaiois ubi non aberravit eius animus, satis apparet he
tes psyches autou eugeneia. Item tertiis litteris: "Tiberium nepotem
tuum placere mihi declamantern potuisse, peream nisi, mea Livia, admiror. Nam
qui tam asaphos loquatur, qui possit cum declamat saphos dicere
quae dicenda sunt, non video." Nec dubium est, quid post haec Augustus constituerit,
et reliquerit eum nullo praeter auguralis sacerdotii honore impertitum ac ne
heredem quidem nisi inter tertios ac paene extraneos e parte sexta nuncuparet,
legato quoque non amplius quam octingentorum sestertiorum prosecutus.
|