[9] Sed ne
discriminibus quidem caruit. Primum in ipso consulatu, quod Neronis et Drusi
fratrum Caesaris statuas segnius locandas ponendasque curasset, paene honore
summotus est; deinde extraneo vel etiam domesticorum aliquo deferente assidue
varieque inquietatus. Cum vero detecta esset Lepidi et Gaetulici
coniuratio, missus in Germaniam inter legatos ad gratulandum etiam vitae
periculum adiit, indignante ac fremente Gaio patruum potissimum ad se missum
quasi ad puerum regendum, adeo ut non defuerint, qui traderent praecipitatum
quoque in flumen, sic ut vestitus advenerat. Atque ex eo numquam non in senatu
novissimus consularium sententiam dixit, ignominiae causa post omnis interrogatus.
Etiam cognitio falsi testamenti recepta est, in quo et ipse signaverat.
Postremo sestertium octogies pro introitu novi sacerdotii coactus impendere, ad
eas rei familiaris angustias decidit, ut cum obligatam aerario fidem liberare
non posset, in vacuum lege praediatoria venalis pependerit sub edicto
praefectorum.
|