[12] At in semet augendo parcus atque civilis praenomine
Imperatoris abstinuit, nimios honores recusavit, sponsalia filiae natalemque
geniti nepotis silentio ac tantum domestica religione transegit. Neminem exulum
nisi ex senatus auctoritate restituit. ut sibi in curiam praefectum praetori
tribunosque militum secum inducere liceret utque rata essent quae procuratores
sui in iudicando statuerent, precario exegit. Ius nundinarum in privata praedia
a consulibus petit. Cognitionibus magistratuum ut unus e consiliariis
freqventer interfuit; eosdem spectacula edentis surgens et ipse cum cetera
turba voce ac manu veneratus est. Tribunis plebis adeuntibus se pro tribunali
excusavit, quod propter angustias non posset audire eos nisi stantes. Quare in
brevi spatio tantum amoris fauorisque collegit, ut cum profectum eum Ostiam
perisse ex insidiis nuntiatum esset, magna consternatione populus et militem
quasi proditorem et senatum quasi parricidam diris execrationibus incessere non
ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures a magistratibus in rostra
producti saluum et appropinquare confirmarent.
|