[15] In
cognoscendo autem ac decernendo mira varietate animi fuit, modo circumspectus
et sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus amentique
similis. Cum decurias rerum actu expungeret, eum, qui dissimulata
vacatione quam beneficio liberorum habebat responderat, ut cupidum iudicandi
dimisit; alium interpellatum ab adversariis de propria lite negantemque
cognitionis rem sed ordinari iuris esse, agere causam confestim apud se coegit,
proprio negotio documentum daturum, quam aequus iudex in alieno negotio futurus
esset. Feminam non agnoscentem filium suum dubia utrimque argumentorum fide ad
confessionem compulit indicto matrimonio iuvenis. Absentibus secundum
praesentes facillime dabat, nullo dilectu culpane quis an aliqua necessitate
cessasset. Proclamante quodam praecidendas falsario manus, carnificem statim
acciri cum machaera mensaque lanionia flagitavit. Peregrinitatis reum orta
inter advocatos levi contentione, togatumne an palliatum dicere causam
oporteret, quasi aequitatem integram ostentans, mutare habitum saepius et prout
accusaretur defendereturue, iussit. De quodam etiam negotio ita ex tabella
pronuntiasse creditur, secundum eos se sentire, qui vera proposuissent. Propter
quae usque eo eviluit, ut passim ac propalam contemptui esset. Excusans quidam
testem e provincia ab eo vocatum negavit praesto esse posse dissimulata diu
causa; ac post longas demum interrogationes: "Mortuus est," inquit,
"puto, licuit." Alius gratias agens quod reum defendi pateretur,
adiecit: "Et tamen fieri solet." Illud quoque a maioribus natu
audiebam, adeo causidicos patientia eius solitos abuti, ut discedentem e
tribunali non solum voce revocarent, sed et lacinia togae retenta, interdum
pede apprehenso detinerent. Ac ne cui haec mira sint, litigatori Graeculo vox
in altercatione excidit: kai su geron ei kai moros. Equitem quidem
Romanum obscaenitatis in feminas reum, sed falso et ab impotentibus inimicis
conficto crimine, satis constat, cum scorta meritoria citari adversus se et
audiri pro testimonio videret, graphium et libellos, quos tenebat in manu, ita
cum magna stultitiae et saevitiae exprobratione iecisse in faciem eius, ut
genam non leviter perstrinxerit.
|