[16] Gessit
et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censores, sed hanc quoque
inaequabiliter varioque et animo et eventu. Recognitione equitum iuvenem
probri plenum, sed quem pater probatissimum sibi affirmabat, sine ignominia
dimisit, habere dicens censorem suum; alium corruptelis adulteriisque famosum
nihil amplius quam monuit, ut aut parcius aetatulae indulgeret aut certe
cautius; addiditque: "quare enim ego scio, quam amicam habeas?" Et
cum orantibus familiaribus dempsisset cuidam appositam notam: "litura
tamen," inquit, "extet." Splendidum virum Graeciaeque provinciae
principem, verum Latini sermonis ignarum, non modo albo iudicum erasit, sed in
peregrinitatem redegit. Nec quemquam nisi sua voce, utcumque quis posset, ac
sine patrono rationem vitae passus est reddere. Notavitque multos, et quosdam
inopinantis et ex causa novi generis, quod se inscio ac sine commeatu Italia
excessissent; qvendam vero et quod comes regis in provincia fuisset, referens,
maiorum temporibus Rabirio Postumo Ptolemaeum Alexandriam crediti servandi
causa secuto crimen maiestatis apud iudices motum. Plures notare conatus, magna
inquisitorum neglegentia sed suo maiore dedecore, innoxios fere repperit,
quibuscumque caelibatum aut orbitatem aut egestatem obiceret, maritos, patres,
opulentos se probantibus; eo quidem, qui sibimet vim ferro intulisse
arguebatur, inlaesum corpus veste deposita ostentante. Fuerunt et illa in
censura eius notabilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac venale
ad Sigillaria redimi concidique coram imperavit; quodque uno die XX edicta
proposuit, inter quae duo, quorum altero admonebat, ut uberi vinearum proventu
bene dolia picarentur; altero, nihil aeque facere ad viperae morsum quam taxi
arboris sucum.
|