[17]
Expeditionem unam omnino suscepit eamque modicam. Cum decretis sibi a
senatu ornamentis triumphalibus leviorem maiestati principali titulum
arbitraretur velletque iusti triumphi decus, unde adquireret Britanniam
potissimum elegit, neque temptatam ulli post Diuum Iulium et tunc tumultuantem
ob non redditos transfugas. Huc cum ab Ostia navigaret, vehementi circio bis
paene demersus est, prope Liguriam iuxtaque Stoechadas insulas. Quare a
Massilia Gesoriacum usque pedestri itinere confecto inde transmisit ac sine
ullo proelio aut sanguine intra paucissimos dies parte insulae in deditionem
recepta, sexto quam profectus erat mense Romam rediit triumphavitque maximo
apparatu. Ad cuius spectaculum commeare in urbem non solum praesidibus
provinciarum permisit, verum etiam exulibus quibusdam; atque inter hostilia
spolia naualem coronam fastigio Palatinae domus iuxta civicam fixit, traiecti et
quasi domiti Oceani insigne. Currum eius Messalina uxor carpento secuta est;
secuti et triumphalia ornamenta eodem bello adepti, sed ceteri pedibus et in
praetexta, M. Crassus Frugi equo phalerato et in veste palmata, quod eum
honorem iteraverat.
|