[21] Congiaria populo saepius distribuit. Spectacula quoque
complura et magnifica edidit, non usitata modo ac solitis locis, sed et
commenticia et ex antiquitate repetita, et ubi praeterea nemo ante eum. Ludos
dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum restitverat, e tribunali posito
in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes supplicasset perque
mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset. Fecit et
saeculares, quasi anticipatos ab Augusto nec legitimo tempori reservatos,
quamuis ipse in historiis suis prodat, intermissos eos Augustum multo post
diligentissime annorum ratione subducta in ordinem redegisse. Quare vox
praeconis irrisa est inuitantis more sollemni ad ludos, quos nec spectasset
quisquam nec spectaturus esset, cum superessent adhuc qui spectaverant, et
quidam histrionum producti olim tunc quoque producerentur. Circenses freqventer
etiam in Vaticano commisit, nonnumquam interiecta per quinos missus venatione.
Circo vero maximo marmoreis carceribus auratisque metis, quae utraque et tofina
ac lignea antea fverant, exculto propria senatoribus constituit loca promiscue
spectare solitis; ac super quadrigarum certamina Troiae lusum exhibuit et
Africanas, conficiente turma equitum praetorianorum, ducibus tribunis ipsoque
praefecto; praeterea Thessalos equites, qui feros tauros per spatia circi agunt
insiliuntque defessos et ad terram cornibus detrahunt. Gladiatoria munera
plurifariam ac multiplicia exhibuit: anniversarium in castris praetorianis sine
venatione apparatuque, iustum atque legitimum in Saeptis; ibidem
extraordinarium et breve dierumque paucorum, quodque appellare coepit
"sportulam," quia primum daturus edixerat, velut ad subitam
condictamque cenulam inuitare se populum. Nec ullo spectaculi genere communior
aut remissior erat, adeo ut oblatos victoribus aureos prolata sinistra pariter
cum vulgo voce digitisque numeraret ac saepe hortando rogandoque ad hilaritatem
homines provocaret, dominos identidem appellans, immixtis interdum frigidis et
arcessitis iocis; qualis est ut cum Palumbum postulantibus daturum se promisit,
si captus esset. Illud plane quantumuis salubriter et in tempore: cum essedario,
pro quo quattuor fili deprecabantur, magno omnium fauore indulsisset rudem,
tabulam ilico misit admonens populum, quanto opere liberos suscipere deberet,
quos videret et gladiatori praesidio gratiaeque esse. Edidit et in Martio campo
expugnationem direptionemque oppidi ad imaginem bellicam et deditionem
Britanniae regum praeseditque paludatus. Quin et emissurus Fucinum lacum
naumachiam ante commisit. Sed cum proclamantibus naumachiariis: "Have
imperator, morituri te salutant!" Respondisset: "Aut non," neque
post hanc vocem quasi venia data quisquam dimicare vellet, diu cunctatus an
omnes igni ferroque absumeret, tandem e sede sua prosiluit ac per ambitum lacus
non sine foeda vacillatione discurrens partim minando partim adhortando ad
pugnam compulit. Hoc spectaculo classis Sicula et Rhodia concurrerunt,
duodenarum triremium singulae, exciente bucina Tritone argenteo, qui e medio
lacu per machinam emerserat.
|