[29] His, ut
dixi, uxoribusque addictus, non principem, sed ministrum egit, compendio
cuiusque horum vel etiam studio aut libidine honores exercitus impunitates
supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et ignarus. Ac ne
singillatim minora quoque enumerem, revocatas liberalitates eius, iudicia
rescissa, suppositos aut etiam palam immutatos datorum officiorum codicillos:
Appium Silanum consocerum suum Iuliasque, alteram Drusi, alteram Germanici
filiam, crimine incerto nec defensione ulla data occidit, item Cn. Pompeium
maioris filiae virum et L. Silanum minoris sponsum. Ex quibus Pompeius in
concubitu dilecti adulescentuli confossus est, Silanus abdicare se praetura
ante IIII. Kal. Ian. Morique initio anni coactus die ipso Claudi et Agrippinae
nuptiarum. In quinque et triginta senatores trecentosque amplius equites R.
tanta facilitate animaduertit, ut, cum de nece consularis viri renuntiante
centurione factum esse quod imperasset, negaret quicquam se imperasse, nihilo
minus rem comprobaret, affirmantibus libertis officio milites functos, quod ad
ultionem imperatoris ultro procucurrissent. Nam illud omnem fidem excesserit
quod nuptiis, quas Messalina cum adultero Silio fecerat, tabellas dotis et ipse
consignaverit, inductus, quasi de industria simularentur ad auertendum
transferendumque periculum, quod imminere ipsi per quaedam ostenta
portenderetur.
|