[41] Historiam in adulescentia hortante T. Livio, Sulpicio
vero Flauo etiam adiuuante, scribere adgressus est. Et cum primum freqventi
auditorio commisisset, aegre perlegit refrigeratus saepe a semet ipso. Nam cum
initio recitationis defractis compluribus subsellis obesitate cuiusdam risus
exortus esset, ne sedato quidem tumultu temperare potuit, quin ex interuallo
subinde facti reminisceretur cachinnosque revocaret. In principatu quoque et
scripsit plurimum et assidue recitavit per lectorem. Initium autem sumpsit
historiae post caedem Caesaris dictatoris, sed et transiit ad inferiora tempora
coepitque a pace civili, cum sentiret neque libere neque uere sibi de
superioribus tradendi potestatem relictam, correptus saepe et a matre et ab
avia. Prioris materiae duo volumina, posterioris unum et quadraginta reliquit.
Composuit et "de vita sua" octo volumina, magis inepte quam
ineleganter; item "Ciceronis defensionem adversus Asini Galli libros"
satis eruditam. novas etiam commentus est litteras tres ac numero veterum quasi
maxime necessarias addidit; de quarum ratione cum privatus adhuc volumen
edidisset, mox princeps non difficulter optinuit ut in usu quoque promiscuo
essent. Extat talis scriptura
in plerisque libris ac diurnis titulisque operum.
|