II. Ut igitur paulo altius repetam, atavus eius Cn. Domitius
in tribunatu pontificibus offensior, quod alium quam se in patris sui locum
cooptassent, ius sacerdotum subrogandorum a collegiis ad populum transtulit, at
in consulatu Allobrogibus Arvernisque superatis elephanto per provinciam vectus
est turba militum quasi inter sollemnia triumphi prosequente. In hunc dixit
Licinius Crassus orator non esse mirandum, quod aeneam barbam habret, cui os
ferreum, cor plumbeum esset. Huius filius praetor C. Caesarem abeuntem
consulatu, quem adversus auspicia legesque gessisse existimabatur, ad
disquisitionem senatus vocavit; mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis
retrahere temptavit successorque ei per factionem nominatus principio civilis
belli ad Corfinium captus est. Unde dimissus Massiliensis obsidione laborantis
cum adventu suo confirmasset, repente destituit acieque demum Pharsalica
occubuit; vir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum
mortem timore appetitam ita expavit, ut haustum venenum paenitentia evomuerit
medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperassent.
Consultante autem Cn. Pompeio de mediis ac neutram partem sequentibus solus
censuit hostium numero habendos.
|