VI. Nero natus est Anti post VIIII. mensem quam Tiberius
excessit, XVIII. Kal. Ian. tantum quod exoriente sole, paene ut radiis prius
quam terra contingeretur. De genitura eius statim multa et formidulosa multis
coniectantibus praesagio fuit etiam Domiti patris vox, inter gratulationes
amicorum negantis quicquam ex se et Agrippina nisi detestabile et malo publico
nasci potuisse. Eiusdem futurae infelicitates signum evidens die lustrico
exstitit; nam C. Caesar, rogante sorore ut infanti quod vellet nomen daret,
intuens Claudium paruum suum, a quo mox principe Nero adoptatus est, eius se
dixit dare, neque ipse serio sed per iocum et aspernante Agrippina, quod tum
Claudius inter ludibria aulae erat. Trimulus patrem amisit; cuius ex parte tertia heres, ne hanc quidem
integram cepit correptis per coheredem gaium universis bonis. Et subinde matre
etiam relegata paene inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est sub
duobus paedagogis saltatore atque tonsore. Verum Claudio imperium adepto
non solum paternas opes reciperavit, sed et Crispi Passini vitrici sui
hereditate ditatus est. Gratia quidem et potentia revocatae restituaeque matris
usque eo floruit, ut emanaret in vulgus missos a Messalina uxore Claudi, Qui
eum meridiantem, quasi Britannici aemulum, strangularent. Additum fabulae
eosdem dracone e pulvino se proferente conterritos refigisse. Quae fabula
exorta est deprensis in lecto eius circum cervicalia serpentis exuviis; quas
tamen aureae armillae ex voluntate matris inclusas dextro brachio gestavit
aliquamdiu ac taedio tandem maternaeque memoriae abiecit rursusque extremis
suis rebus frusra requisiit.
|