VII. Tener
adhuc necdum matura pueritia circensibus ludis Troiam constantissime
favorabiliterque lusit. Undecimo aetatis anno a Claudio adoptatus est Annaeoque
Senecae iam tunc senatori in disciplinam traditus. Ferunt Senecam proxima nocte
visum sibi per quietem C. Caesari praecipere, et fidem somnio Nero brevi fecit
prodita immanitate naturae quibus primum potuit experimentis. Namque
Britannicum fratrem, quod se post adoptionem Ahenobarbum ex consuetudine
salutasset, ut subditivum apud patrem arguere conatus est. Amitam autem Lepidam
ream testimoni coram afflixit gratificans matri, a qua rea premebatur. Deductus
in Forum tiro populo congiarium, militi donativum proposuit indictaque
decursione praetorianis scutum sua manu praetulit; exin patri gratias in senatu
egit. Apud eundem consulem pro
Bononiensibus Latine, pro Rhodiis atque Iliensibus Graece verba fecit.
Auspicatus est et iuris dictionem praefectus urbi sacro Latinarum, celeberrimis
patronis non tralaticias, ut assolet, et brevis, sed maximas plurimasque
postulationes certatim ingerentibus, quamvis interdictum a Claudio esset. Nec
multo post duxit uxorem Octaviam ediditque pro Claudi salute circenses et
venationem.
|