XII. Hos
ludos spectavit e proscaeni fastigio. Munere, quod in amphitheatro ligneo
regione Martii campi intra anni spatium fabricato dedit, neminem occidit, ne
noxiorum quidem. Exhibuit autem ad ferrum etiam quadringentos senatores
sescentosque equites Romanos et quosdam fortunae atque existimationis integrae,
ex isdem ordinibus confectores quoque ferarum et varia harenae ministeria.
Exhibuit et naumachiam marina aqua innantibus beluis; item pyrrichas quasdam e
numero epheborum, quibus post editam operam diplomata civitatis Romanae
singulis optulit. Inter pyrricharum argumenta taurus Pasiphaam ligneo iuvencae
simulacro abditam iniit, ut multi spectantium crediderunt; Icarus primo statim
conatu iuxta cubiculum eius decidit ipsumque cruore respersit. Nam perraro
praesidere, ceterum accubans, parvis primum foraminibus, deinde toto podio
adaperto spectare consueverat.
3. Instituit et quinquennale certamen primus omnium Romae more Graeco triplex,
musicum gymnicum equestre, quod appellavit Neronia; dedicatisque thermis atque
gymnasio senatui quoque et equiti oleum praebuit. Magistros toto certamini
praeposuit consulares sorte, sede praetorum. Deinde in orchestram senatumque
descendit et orationis quidem carminisque Latini coronam, de qua honestissimus
quisque contenderat, ipsorum consensu concessam sibi recepit, citharae autem a
iudicibus ad se delatam adoravit ferrique ad Augusti statuam iussit. Gymnico,
quod in Saeptis edebat, inter buthysiae apparatum barbam primam posuit
conditamque in auream pyxidem et pretiosissimis margaritis adornatam Capitolio
consecravit. Ad athletarum spectaculum invitavit et virgines Vestales, quia
Olympiae quoque Cereris sacerdotibus spectare conceditur.
|