XX. Inter
ceteras disciplinas pueritiae tempore imbutus et musica, statim ut imperium
adeptus est, Terpnum citharoedum vigentem tunc praeter alios arcessiit
diebusque continuis post cenam canenti in multam noctem assidens paulatim et
ipse meditari exercerique coepit neque eorum quicquam omittere, quae generis
eius artifices vel conservandae vocis causa vel augendae factitarent; sed et
plumbeam chartam supinus pectore sustinere et clystere vomituque purgari et
abstinere pomis cibisque officientibus; donec blandiente profectu, quamquam
exiguae vocis et fuscae, prodire in scaenam concupiit, subinde inter familiares
Graecum proverbium iactans occultae musicae nullum esse respectum. Et prodit
Neapoli primum ac ne concusso quidem repente motu terrae theatro ante cantare
destitit, quam incohatum absolveret nomon. Ibidem saepius et per complures
cantavit dies; sumpto etiam ad reficiendam vocem brevi tempore, impatiens
secreti a balineis in theatrum transiit mediaque in orchestra frequente populo
epulatus, si paulum subbibisset, aliquid se sufferti tinniturum Graeco sermone
promisit. Captus autem
modulatis Alexandrinorum laudationibus, qui de novo commeatu Neapolim
confluxerant, plures Alexandria
evocavit. Neque eo segnius adulescentulos equestris ordinis et quinque
amplius milia e plebe robustissimae iuventutis undique elegit, qui divisi in
factiones plausuum genera condiscerent - bombos et imbrices et testas vocabant
- operamque navarent cantanti sibi, insignes pinguissima coma et
excellentissimo cultu, puris ac sine anulo laevis, quorum duces quadringena
milia sestertia merebant.
|