XXI. Cum
magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante praestitutam diem
revocavit flagitantibusque cunctis caelestem vocem respondit quidem in hortis
se copiam volentibus facturum, sed adiuvanti vulgi preces etiam statione
militum, quae tunc excubabat, repraesentaturum se pollicitus estlibens; ac sine
mora nomen suum in albo profitentium citharoedorum iussit ascribi sorticulaque
in urnam cum ceteris demissa intravit ordine suo, simul praefecti praetorii
citharam sustinentes, post tribuni militum iuxtaque amicorum intimi. Utque
constitit, peracto principio, Niobam se cantaturum per Cluvium Rufum consularem
pronuntiavit et in horam fere decimam perseveravit coronamque eam et reliquam
certaminis partem in annum sequentemque distulit, ut saepius canendi occasio
esset. Quod cum tardum videretur, non cessavit identidem se publicare.
Dubitavit etiam an privatis spectaculis operam inter scaenios daret quodam
praetorum sestertium decies offerente. Tragoedias quoque cantavit personatus
heroum deorumque, item heroidum ac dearum, personis effectis ad similitudinem
oris sui et feminae, prout quamque diligeret. Inter cetera cantavit Canacen
parturientem, Oresten matricidam, Oedipodem excaecatum, Herculem insanum. In
qua fabula fama est tiruculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum
ornari ac vinciri catenis, sicut argumentum postulabat, videret, accurrisse
ferendae opis gratia.
|