XXIV. In
certando vero ita legi oboediebat, ut numquam exscreare ausus sudorem quoque
frontis brachio detegeret; atque etiam in tragico quodam actu, cum elapsum
baculum cito resumpsisset, pavidus et metuens ne ob delictum certamine
summoveretur, non aliter confirmatus est quam adiurante hypocrita non
animadversum id inter exsultationes succlamationesque populi. Victorem autem se
ipse pronuntiabat; qua de causa et praeconio ubique contendit. Ac ne cuius
alterius hieronicarum memoria aut vestigium exstaret usquam, subverti et unco
trahi abicique in latrinas omnium statuas et imagines imperavit. Aurigavit
quoque plurifariam, Olympiis vero etiam decemiugem, quamvis id ipsum in rege
Mithradate carmine quodam suo reprehendisset; sed excussus curru ac rursus
repositus, cum perdurare non posset, destitit ante decursum; neque eo setius
coronatus est. Decedens deinde provinciam universam libertate donavit simulque
iudices civitate Romana et pecunia grandi. Quae beneficia e medio stadio
Isthmiorum die sua ipse voce pronuntiavit.
|