XXVI.
Petulantiam, libidinem, luxuriam, avaritiam, credulitatem sensim quidem primo
et occulte et velut iuvenili errore exercuit, sed ut tunc quoque dubium nemini
foret naturae illa vitia, non aetatis esse. Post crepusculum statim adrepto
pilleo vel galero popinas inibat circumque vicos vagabatur ludibundus nec sine
pernicie tamen, siquidem redeuntis a cena verberare ac repugnantes vunerare
cloacisque demergere assuerat, tenebras etiam effingere et expilare. Quintana
domi constituta ubi partae et ad licitationem dividendae praedae pretium
absumeretur. Ac saepe in eius modi rixis oculorum et vitae perculum adiit, a
quodam latriclavio, cuius uxorem adtrectaverat, prope ad necem caesus. Quare
numquam postea publico se illud horae sine tribunis commisit et occulte
subsequentibus. Interdiu quoque clam gestoraria sella delatus in theatrum
seditionibus pantomimorum e parte proscaeni superiore signifer simul ac
spectator aderat. Et cum ad manus ventum esset lapidibusque et subselliorum
fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum atque etiam praetoris
caput consauciavit.
|