XXX. Divitiarum
et pecuniae fructum non alium putabat quam profusionem, sordidos ac deparcos
esse quibus impensarum ratio constaret, praelautos vereque magnificos, qui
abuterentur ac perderent. Laudabat mirabaturque avunculum Gaium nullo magis
nomine, quam quod ingentis a Tiberio relictas opes in brevi spatio prodegisset.
2 Quare nec largiendi nec absumendi modum tenuit. In Tiridatem, quod vix
credibile videatur, octingena nummum milia diurna erogavit, abeuntique super
sestertium milies contulit. Menecraten citharoedum et Spiculum murmillonem
triumphalium virorum patrimoniis aedibusque donavit. Cercopithecum Panerotem
faeneratorem et urbanis rusticisque praediis locupletatum prope regio
extulitfunere. 3 Nullam vestem bis induit. Quadringenis in punctum sestertiis
aleam lusit. Piscatus est rete aurato et purpura coccoque funibus nexis.
Numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis,
canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.
|