XXXI. Non
in alia re tamen damnosior quam in aedificando domum a Palatio Esquilias usque
fecit, quam primo transitoriam, mox incendio absumptam restitutamque auream
nominavit. De cuius spatio atque cultu suffecerit haec rettulisse. Vestibulum
eius fuit, in quo colossus CXX pedum staret ipsius effigie; tanta laxitas, ut
porticus triplices miliarias haberet; item stagnum maris instar, circumsaeptum
aedificiis ad urbium speciem; rura insuper arvis atque vinetis et pascuis
silvisque varia, cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum. 2 In ceteris
partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant;
cenationes laqueatae tabulis eburneis versatilibus, ut flores, fistulatis, ut
unguenta desuper spargerentur; praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo
diebus ac noctibus vice mundi circumageretur; balineae marinis et albulis
fluentes aquis. Eius modi domum cum absolutam dedicaret, hactenus comprobavit,
ut se diceret quasi hominem tandem habitare coepisse. 3 Praeterea incohabat
piscinam a Miseno ad Avernum lacum contectam porticibusque conclusam, quo
quidquid totis Baiis calidarum aquarum esset converteretur; fossam ab Averno
Ostiam usque, ut navibus nec tamen mari iretur, longitudinis per centum
sexaginta milia, latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent. Quorum
operum perficiendorum gratia quod ubique esset custodiae in Italiam deportari,
etiam scelere convictos non nisi ad opus damnari praeceperat. 4 Ad hunc
impendiorum furorem, super fiduciam imperii, etiam spe quadam repentina
immensarum et reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis R. pro comperto
pollicentis thesauros antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum
extulisset, esse in Africa vastissimis specubus abditos ac posse erui parvula
molientium opera.
|