XXXII. Verum
ut spes fefellit, destitutus atque ita iam exhaustus et egens ut stipendia
quoque militum et commoda veteranorum protrahi ac differri necesse esset,
calumniis rapinisque intendit animum. Ante omnia instituit, ut e libertorum
defunctorum bonis pro semisse dextans ei cogeretur, qui sine probabili causa eo
nomine essent, quo fuissent ullae familiae quas ipse contingeret deinde, ut
ingratorum in principem testamenta ad fiscum pertinerent, ac ne impune esset
studiosis iuris, qui scripsissent vel dictassent ea tunc ut lege maiestatis
facta dictaque omnia, quibus modo delator non deesset, tenerentur. Revocavit et
praemia coronarum, quae umquam sibi civitates in certaminibus detulissent. Et cum interdixisset usum
amethystini ac Tyrii coloris summisissetque qui nundinarum die pauculas unicas
venderet, praeclusit cunctos negotiatores. Quin etiam inter canendum
animadversum matronam in spectaculis vetita purpura cultam demonstrasse
procuratoribus suis dicitur detractamque ilico non veste modo sed et bonis
exuit. Nulli delegavit officium ut non adiaceret: "Scis quid mihi opus
sit, " et: "Hoc agamus, ne quis quicquam habeat." Ultimo templis
compluribus dona detraxit simulacraque ex auro vel argento fabricata conflavit,
in iis Penatium deorum, quae mox Galba restituit.
|