XXXIV. Matrem
facta dictaque sua exquirentem acerbius et corrigentem hactenus primo
gravabatur, ut invidia identidem oneraret quasi cessurus imperio Rhodumque
abiturus, mox et honore omni et potestate privavit abductaque militum et Germanorum
statione contubernio quoque ac Palatio expulit; neque in divexanda quicquam
pensi habuit, summissis qui et Romae morantem litibus et in secessu quiescentem
per convicia et iocos terra marique praetervehentes inquietarent. Verum minis
eius ac violentia territus perdere statuit; et cum ter veneno temptasset
sentiretque antidotis praemunitam, lacunaria, quae noctu super dormientem
laxata machina deciderent, paravit. Hoc consilio per conscios parum celato
solutilem navem, cuius vel naufragio vel camarae ruina periret, commentus est
atque ita reconciliatione simulata iucundissimis litteris Baias evocavit ad
sollemnia Quinquatruum simul celebranda; datoque negotio trierarchis, qui
liburnicam qua advecta erat velut fortuito concursu confringerent, protraxit convivium
repetentique Baulos in locum corrupti navigii machinosum illud optulit, hilare
prosecutus atque in digressu papillas quoque exosculatus. Reliquum temporis cum
magna trepidatione vigilavit opperiens coeptorum exitum. Sed ut diversa omnia
nandoque evasisse eam comperit, inops consilii L. Agermum libertum eius salvam
et incolumem cum gaudio nuntiantem, abiecto clam iuxta pugione ut percussorem
sibi subornatum arripi constringique iussit, matrem occidi, quasi deprehensum
crimen voluntaria morte vitasset. Adduntur his atrociora nec incertis
auctoribus: ad visendum interfectae cadaver accurrisse, contrectasse membra,
alia vituperasse, sitique interim oborta bibisse. Neque tamen conscientiam
sceleris, quamquam et militum et senatus populique gratulationibus
confirmarentur, aut statim aut umquam postea ferre potuit, , saepe confessus
exagitari se materna specie verberibusque Furiarum ac taedis ardentibus. Quin
et facto per Magos sacro evocare Manes et exorare temptavit. Peregrinatione
quidem Graeciae et Eleusinis sacris, quorum initiatione impii et scelerati voce
praeconis summoventur, interesse non ausus est. Iunxit parricido matris amitaee
necem. Quam cum ex duritie alvi cubantem visitaret, et illa tractans lanuginem
eius, ut assolet, iam grandis natu per blanditias forte dixisset: "Simul
hac excepero, mori volo, " conversus ad proximos confestim se positurum
velu irridens ait, praecepitque medicis ut largius purgarent aegram; necdum
defunctae bona invasit suppresso testamento, ne quid abscederet.
|