XXXV. Uxores
praeter Octaviam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quaestorio patre natam et
equiti Romano antea nuptam, deinde Statiliam Messalinam Tauri bis consulis ac
triumphalis abneptem. Qua ut poteretur, virum eius Atticum Vestinum consulem in
honore ipso trucidavit. Octaviae consuetudinem cito aspernatus corripientibus
amicis sufficere illi debere respondit uxoria ornamenta. 2 Eandem mox saepe
frustra strangulare meditatus dimisit ut sterilem, sed improbante divortium
populo nec parcente conviciis etiam relegavit, denique occidit sub crimine
adulteriorum adeo impudenti falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis
Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret et dolo stupratam a
se fateretur. 3 Poppaeam duodecimo die post divortium Octaviae in matrimonium
acceptam dilexit unice; et tamen ipsam quoque ictu calcis occidit, quod se ex
aurigatione sero reversum gravida et aegra conviciis incesserat. Ex hac filiam
tulit Claudiam Augustam amisitque admodum infantem. 4 Nullum adeo necessitudinis
genus est, quod non scelere perculerit. Antoniam Claudi filiam, recusantem post
Poppaeam mortem nuptias suas quasi molitricem novarum rerum interemit;
similiter ceteros aut affinitate aliqua sibi aut propinquitate coniunctos; in
quibus Aulum Plautium iuvenem, quem cum ante mortem per vim conspurcasset: 'Eat
nunc' inquit 'mater mea et successorem meum osculetur' iactans dilectum ab ea
et ad spem imperii impulsum. 5 Privignum Rufrium Crispinum Poppaea natum
impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia ludere, mergendum mari, dum
piscaretur, servis ipsius demandavit. Tuscum nutricis filium relegavit, quod in
procuratione Aegypti balineis in adventum suum exstructis lavisset. Senecam
praeceptorem ad necem compulit, quamvis saepe commeatum petenti bonisque
cedenti persancte iurasset suspectum se frustra periturumque potius quam
nociturum ei. Burro praefecto
remedium ad fauces pollicitus toxicum misit. Libertos divites et senes, olim
adoptionis mox dominationis suae fautores atque rectores, veneno partim cibis,
partim potionibus indito intercepit.
|