XL. Talem
principem paulo minus quattuordecim annos perpessus terrarum orbis tandem
destituit, initium facientibus Gallis duce Iulio Vindice, Qui tum eam
provinciam pro praetore optinebat. Praedictum a mathematicis Neroni olim erat
fore ut quandoque destitueretur; unde illa vox eius celeberrima:"To
texnion hmas diatrefei", quo maiore sciliet venia meditaretur
citharoedicam artem, principi sibi gratam, privato necessariam. Spoponderant
tamen quidam destituto Orientis dominationem, nonnulli nominatim regnum
Hieroslymorum, plures omnis pristinae fortunae restituionem. Cui spei pronior,
Britannia Armeniaque amissa ac rursus utraque recepta, derfunctum se fatalibus
malis existimabat. Ut vero consulo Delphis Apolline septuagensimum ac tertium
annum cavendum sibi audivit, quasi eo Galbea, tanta fiducia non modo senectam
sed etiam perpetuam singularemque concepit felicitatem, ut amissis naufragio
pretioissimis rebus non dubitaverit inter suos dicere pisces eas sibi
relaturos. Neapoli de motu Galliarum cognovit die ipso quo matrem occiderat,
adeoque lente et secure tulit ut gaudentis etiam suspicionem praeberet tamquam
occasione nata spolindarum iure balli opulentissimarum provinciarum; statimque
in gymnasium progressus certantis athletas effusissimo studio spectavit. Cenae
quoque tempore interpellatus tumultuosioribus littewris hactenus excanduit, ut
malum iis qui descissent minaretur. Denique per octo continuos dies non
rescribere cuiquam, non mandare quid aut praecipere conatus rem silentio
obliteravit.
|