XLI. Edictis
tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senaum epistula in
ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter
quem non adesset. Nihil autem aeque doluit, quam ut malum se citharoedum
increpitum ac pro Nerone Ahenobarbum apellatum; et nomen quidem gentile, quod sibi
per contumeliam exprobaretur, resumpturum se professus est deposito adoptivo,
cetera convicia, ut falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam
inscitia sibi tanto opere elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur,
singulos subinde rogitans, nossentne quemquam praestantiorem. Sed urgentibus
aliis super alios nuntiis Romam praetrepidus rediit; leviterque modo in itinere
frivolo auspicio mente recreata, cum adnotasset insculptum monumento miltem
Gallum ab equite R. oppressum trahi crinibus, ad eam speciem exsiluit gaudio
caelumque adoravit. Ac ne tunc quidem aut senatu aut populo coram apellto
quosdam e primoribus viris evocavit transactaque raptim consultatione reliquam
diei partem per organa hydraulica novi et ignotis generis circumduxit, ostendensque
singula, de ratione et difficultate cuiusque disserens, iam se etiam prolaturum
omnia in theatrum affirmavit, si per Vindicem liceat.
|