XLVII. Nuntiata
interim etiam ceterorum exercituum defectione litteras prandendi sibi redditas
concerpserit, mensam subvertit, duos scyphos gratissimi usus, quos Homericos a
caelatura carminum Homeri vocabat, solo inlisit ac sumpto a Lucusta veneno et
in auream pyxidem condito transiit in hortos Servilianos, ubi praemissis
libertorum fidissimis Ostiam ad classem praeparandam tribunos centurionesque
praetorii de fugae societate temptavit. 2 Sed partim tergiversantibus, partim
aperte detrectantibus, uno vero etiam proclamante: "Usque adeone mori
miserum est?" varie agitavit, Parthosne an Galbam supplex peteret, an
atratus prodiret in publicum proque rostris quanta maxima posset miseratione
veniam praeteritorum precaretur, ac ni flexisset animos, vel Aegypti
praefecturam concedi sibi oraret. Inventus est postea in scrinio eius hac de re
sermo formatus; sed deterritum putant, ne prius quam in Forum perveniret
discerperetur.
3 Sic cogitatione in posterum diem dilata ad mediam fere noctem excitatus, ut
comperit stationem militum recessisse, prosiluit e lecto misitque circum
amicos, et quia nihil a quoquam renuntiabatur, ipse cum paucis hospitia
singulorum adiit. Verum clausis omnium foribus, respondente nullo, in cubiculum
rediit, unde iam et custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amota et
pyxide veneni; ac statim Spiculum murmillonem vel quemlibet alium percussorem,
cuius manu periret, requisiit et nemine reperto "Ergo ego" inquit
"nec amicum habeo, nec inimicum?" procurritque, quasi praecipitaturus
se in Tiberim.
|